|
Hos
de pictura libros, princeps illustrissime, dono ad te
deferri iussi quod intelligebam te maximum in modum
his ingenuis artibus delectari, quibus quidem quantum
ingenio et industria luminis et doctrinae attulerim
ex libris ipsis, cum eos per otium legeris, intelliges.
Etenim cum ita pacatam et bene tua virtute constitutam
civitatem habeas ut otium tibi quod a republica vacans
litterarum studiis tua pro consuetudine tribuas interdum
non desit, futurum spero ut pro tua solita humanitate,
qua non minus quam armorum gloria litterarumque peritia
caeteros omnes principes longe exuperas, libros nostros
minime negligendos ducas. Nam esse eos eiusmodi intelliges
ut quae in illis tractentur cum arte ipsa auribus eruditis
digna tum rei novitate facile delectare studiosos queant.
Sed de libris hactenus. Mores meos doctrinamque si qua
est et omnem vitam tum maxime poteris cognoscere cum
dederis operam ut possim, prout mea fert voluntas, apud
te esse. Denique putabo tibi opus non displicuisse ubi
me tibi deditissimum voles annumerare inter familiares
tuos et non in postremis commendatum habere.
LIBER III
51. Sed cum ad perfectum pictorem instituendum ut omnes
quas recensuimus laudes assequi possit, nonnulla etiam
supersint, quae his commentariis minime praetereunda
censeo, ea quam brevissime referamus.
52. Pictoris officium est quaevis data corpora ita in
superficie lineis et coloribus conscribere atque pingere,
ut certo intervallo, certaque centrici radii positione
constituta, quaeque picta videas, eadem prominentia
et datis corporibus persimillima videantur. Finis pictoris
laudem, gratiam et benivolentiam vel magis quam divitias
ex opere adipisci. Id quidem assequetur pictor dum eius
pictura oculos et animos spectantium tenebit atque movebit.
Quae res, quonam argumento fieri possint diximus cum
de compositione atque luminum receptione supra disceptavimus.
Sed cupio pictorem, quo haec possit omnia pulchre tenere,
in primis esse virum et bonum et doctum bonarum artium.
Nam nemo nescit quantum probitas vel magis quam omnis
industriae aut artis admiratio valeat ad benivolentiam
civium comparandam. Tum nemo dubitat benivolentiam multorum
artifici plurimum conferre ad laudem atque ad opes parandas.
Siquidem ex ea fit ut cum non nunquam divites benivolentia
magis quam artis peritia moveantur, tum lucra ad hunc
potissimum modestum et probum deferant, spreto alio
peritiore sane, sed fortassis intemperanti. Quae cum
ita sint, moribus egregie inserviendum erit artifici,
maxime humanitati et facilitati, quo et benivolentiam,
firmum contra paupertatem praesidium, et lucra, optimum
ad perficiendam artem auxilium, assequatur.
53.
Doctum vero pictorem esse opto, quoad eius fieri possit,
omnibus in artibus liberalibus, sed in eo praesertim
geometriae peritiam desidero. Assentior quidem Pamphilo
antiquissimo et nobilissimo pictori, a quo ingenui adolescentes
primo picturam didicere. Nam erat eius sententia futurum
neminem pictorem bonum qui geometriam ignorarit. Nostra
quidem rudimenta, ex quibus omnis absoluta et perfecta
ars picturae depromitur, a geometra facile intelliguntur.
Eius vero artis imperitis neque rudimenta neque ullas
picturae rationes posse satis patere arbitror. Ergo
geometricam artem pictoribus minime negligendam affirmo.
Proxime non ab re erit se poetis atque rhetoribus delectabuntur.
Nam hi quidem multa cum pictore habent ornamenta communia.
Neque parum illi quidem multarum rerum notitia copiosi
litterati ad historiae compositionem pulchre constituendam
iuvabunt, quae omnis laus praesertim in inventione consistit.
Atqui ea quidem hanc habet vim, ut etiam sola inventio
sine pictura delectet. Laudatur, dum legitur, illa Calumniae
descriptio quam ab Apelle pictam refert Lucianus. Eam
quidem enarrare minime ab instituto alienum esse censeo,
quo pictores admoneantur eiusmodi inventionibus fabricandis
advigilare oportere. Erat enim vir unus, cuius aures
ingentes extabant, quem circa duae adstabant mulieres,
Inscitia et Suspitio, parte alia ipsa Calumnia adventans,
cui forma mulierculae speciosae sed quae ipso vultu
nimis callere astu videbatur, manu sinistra facem accensam
tenens, altera vero manu per capillos trahens adolescentem
qui manus ad coelum tendit. Duxque huius est vir quidam
pallore obsitus, deformis, truci aspectu, quem merito
compares his quos in acie longus labor confecerit. Hunc
esse Livorem merito dixere. Sunt et aliae duae Calumniae
comites mulieres, ornamenta dominae componentes, Insidiae
et Fraus. Post has pulla et sordidissima veste operta
et sese dilanians adest Poenitentia, proxime sequente
pudica et verecunda Veritate. Quae plane historia etiam
si dum recitatur animos tenet, quantum censes eam gratiae
et amoenitatis ex ipsa pictura eximii pictoris exhibuisse?
54.
Quid tres illae iuvenculae sorores, quibus Hesiodus
imposuit nomina Egle, Euphronesis atque Thalia, quas
pinxere implexis inter se manibus ridentes, soluta et
perlucida veste ornatas, ex quibus liberalitatem demonstratam
esse voluere, quod una sororum det, alia accipiat, tertia
reddat beneficium; qui quidem gradus in omni perfecta
liberalitate adesse debent. Vides quam huiusmodi inventa
magnam artifici laudem comparent. Idcirco sic consulo
poetis atque rhetoribus caeterisque doctis litterarum
sese pictor studiosus familiarem atque benivolum dedat,
nam ab eiusmodi eruditis ingeniis cum ornamenta accipiet
optima, tum in his profecto inventionibus iuvabitur,
quae in pictura non ultimam sibi laudem vendicent. Phidias
egregius pictor fatebatur se ab Homero didicisse qua
potissimum maiestate Iovem pingeret. Nostris sic arbitror
nos etiam poetis legendis et copiosiores et emendatiores
futuros, modo discendi studiosiores fuerimus quam lucri.
55.
Sed plerunque non minus studiosos quam cupidos, quod
viam perdiscendae rei ignorent, magis quam discendi
labor frangit. Idcirco quonam pacto in hac arte nos
eruditos fieri oporteat ordiamur. Caput sit omnes discendi
gradus ab ipsa natura esse petendos; artis vero perficiendae
ratio diligentia, studio et assiduitate comparetur.
Velim quidem eos qui pingendi artem ingrediuntur, id
agere quod apud scribendi instructores observari video.
Nam illi quidem prius omnes elementorum characteres
separatim edocent, postea vero syllabas atque perinde
dictiones componere instruunt. Hanc ergo rationem et
nostri in pingendo sequantur. Primo ambitum superficierum
quasi picturae elementa, tum et superficierum connexus,
dehinc membrorum omnium formas distincte ediscant, omnesque
quae in membris possint esse differentias memoriae commendent.
Nam sunt illae quidem neque modicae neque non insignes.
Aderunt quibus sit nasus gibbosus; erunt qui gerant
simas nares, recurvas, patulas: alii buccas fluentes
porrigunt, alios labiorum gracilitas ornat, ac deinceps
quaeque membra aliquid praecipuum habent, quod cum plus
aut minus affuerit, tunc multo totum membrum variet.
Quin etiam videmus ut eadem membra pueris nobis rotunda
et, ut ita dicam, tornata atque levia, aetatis vero
accessu asperiora et admodum angulata sint. Haec igitur
omnia picturae studiosus ab ipsa natura excipiet, ac
secum ipse assiduo meditabitur quonam pacto quaeque
extent, in eaque investigatione continuo oculis et mente
persistet. Spectabit namque sedentis gremium et tibias
ut dulce in proclivum labantur. Notabit stantis faciem
totam atque habitudinem, denique nulla erit pars cuius
officium et symmetriam, ut Graeci aiunt, ignoret. At
ex partibus omnibus non modo similitudinem rerum, verum
etiam in primis ipsam pulchritudinem diligat. Nam est
pulchritudo in pictura res non minus grata quam expetita.
Demetrio pictori illi prisco ad summam laudem defuit
quod similitudinis exprimendae fuerit curiosior quam
pulchritudinis. Ergo a pulcherrimis corporibus omnes
laudatae partes eligendae sunt. Itaque non in postremis
ad pulchritudinem percipiendam, habendam atque exprimendam
studio et industria contendendum est. Quae res tametsi
omnium difficillima sit, quod non uno loco omnes pulchritudinis
laudes comperiantur sed rarae illae quidem ac dispersae
sint, tamen in ea investiganda ac perdiscenda omnis
labor exponendus est. Nam qui graviora apprehendere
et versare didicerit, is facile minora poterit ex sententia,
neque ulla est usque adeo difficilis res quae studio
et assiduitate superari non possit.
56.
Sed quo sit studium non futile et cassum, fugienda est
illa consuetudo nonnullorum qui suopte ingenio ad picturae
laudem contendunt, nullam naturalem faciem eius rei
oculis aut mente coram sequentes. Hi enim non recte
pingere discunt sed erroribus assuefiunt. Fugit enim
imperitos ea pulchritudinis idea quam peritissimi vix
discernunt. Zeuxis, praestantissimus et omnium doctissimus
et peritissimus pictor, facturus tabulam quam in tempio
Lucinae apud Crotoniates publice dicaret, non suo confisus
ingenio temere, ut fere omnes hac aetate pictores, ad
pingendum accessit, sed quod putabat omnia quae ad venustatem
quaereret, ea non modo proprio ingenio non posse, sed
ne a natura quidem petita uno posse in corpore reperiri,
idcirco ex omni eius urbis iuventute delegit virgines
quinque forma praestantiores, ut quod in quaque esset
formae muliebris laudatissimum, id in pictura referret.
Prudenter is quidem, nam pictoribus nullo proposito
exemplari quod imitentur, ubi ingenio tantum pulchritudinis
laudes captare enituntur, facile evenit ut eo labore
non quam debent aut quaerunt pulchritudinem assequantur,
sed plane in malos, quos vel volentes vix possunt dimittere,
pingendi usus dilabantur. Qui vero ab ipsa natura omnia
suscipere consueverit, is manum ita exercitatam reddet
ut semper quicquid conetur naturam ipsam sapiat. Quae
res in picturis quam sit optanda videmus, nam in historia
si adsit facies cogniti alicuius hominis, tametsi aliae
nonnullae praestantioris artificii emineant, cognitus
tamen vultus omnium spectantium oculos ad se rapit,
tantam in se, quod sit a natura sumptum, et gratiam
et vim habet. Ergo semper quae picturi sumus, ea a natura
sumamus, semperque ex his quaeque pulcherrima et dignissima
deligamus.
57.
Sed cavendum ne, quod plerique faciunt, ea minimis tabellis
pingamus. Grandibus enim imaginibus te velim assuefacias,
quae quidem quam proxime magnitudine ad id quod ipse
velis efficere, accedant. Nam in parvis simulacris maxima
vitia maxime latent, in magna effigie etiam minimi errores
conspicui sunt. Scripsit Galienus vidisse se in anulo
sculptum Phaethontem quattuor equis vectum, quorum frena
et omnes pedes et pectora distincte videbantur. Concedant
pictores hanc laudem sculptoribus gemmarum; ipsi vero
maioribus in campis laudis versentur. Nam qui magnas
figuras fingere aut pingere noverit, is perfacile atque
optime unico tractu eiusmodi minuta poterit. Qui vero
pusillis his monilibus manum et ingenium assuefecerit,
facile in maioribus aberrabit.
58.
Sunt qui aliorum pictorum opera aemulentur, atque in
ea re sibi laudem quaerant; quod Calamidem sculptorem
fecisse ferunt, qui duo pocula caelavit in quibus Zenodorum
ita aemulatus est ut nulla in operibus differentia agnosceretur.
At pictores maximo in errore versantur, si non intelligunt
eos qui pinxerint conatos fuisse tale simulacrum repraesentare,
quale nos ab ipsa natura depictum in velo intuemur.
Vel si iuvat opera aliorum imitari, quod ea firmiorem
quam viventes patientiam ad se ostendenda praestent,
malo mediocriter sculptam quam egregie pictam rem tibi
imitandam proponas, nam ex pictis rebus solum ad aliquam
similitudinem referendam manum assuefacimus, ex rebus
vero sculptis et similitudinem et vera lumina deducere
discimus. In quibus quidem luminibus colligendis plurimum
confert pilis palpebrarum aciem intuitus subopprimere,
quo illic lumina subfusca et quasi intercisione depicta
videantur. Ac fortassis conducet fingendo exerceri quam
penniculo. Certior enim et facilior est sculptura quam
pictura. Neque unquam erit quispiam qui recte possit
eam rem pingere, cuius omnes prominentias non cognoscat.
Prominentiae vero facilius reperiuntur sculptura quam
pictura. Etenim sit hoc ad rem non mediocre argumentum,
quod videre liceat quam omni fere in aetate mediocres
aliquos fuisse sculptores invenias, pictores vero paene
nullos non irridendos ac prorsus imperitos reperias.
59.
Denique vel picturae studias vel sculpturae, semper
tibi proponendum est elegans et singulare aliquod exemplar,
quod et spectes et imiteris, in eoque imitando diligentiam
celeritati coniunctam ita adhiberi oportere censeo,
ut nunquam penniculum aut stilum ad opus admoveat pictor,
quin prius mente quid facturus et quomodo id perfecturus
sit, optime constitutum habeat. Tutius est enim errores
mente levare quam ex opere abradere. Tum etiam dum ex
composito agere omnia consueverimus, fit ut Asclepiodoro
longe promptiores artifices reddamur, quem quidem omnium
velocissimum pingendo fuisse ferunt. Nam redditur ad
rem peragendam promptum, accinctum expeditumque ingenium
id quod exercitatione agitatum calet, eaque manus velocissima
sequitur, quam certa ingenii ratio duxerit. Si qui vero
sunt pigri artifices, hi profecto idcirco ita sunt quod
lente et morose eam rem tentent quam non prius menti
suae studio perspicuam effecere, dumque inter eas erroris
tenebras versantur, meticulosi ac veluti obcaecati,
penniculo, ut caecus bacillo, ignotas vias et exitus
praetentant ac perquirunt. Ergo nunquam, nisi praevio
ingenio atque eodem bene erudito, manum ad opus admoveat.
60. Sed cum sit summum pictoris opus historia, in qua
quidem omnis rerum copia et elegantia adesse debet,
curandum est ut non modo hominem, verum et equum et
canem et alia animantia et res omnes visu dignissimas
pulchre pingere, quoad per ingenium id liceat, discamus,
quo varietas et copia rerum, sine quibus nulla laudatur
historia, in nostris rebus minime desideretur. Magnum
id quidem atque nulli antiquorum concessum, ut omni
in re, non dico praestaret, sed vel mediocriter esset
doctus. Tamen omni studio enitendum censeo, ne nobis
negligentia nostra ea deficiant, quae et laudem afferunt
permagnam si assequantur, et vituperationem si negligantur.
Nicias Atheniensis pictor diligentissime pinxit mulieres.
At Zeuxim muliebri in corpore pingendo plurimum aliis
praestitisse ferunt. Eraclides navibus pingendis claruit.
Serapion nequibat hominem pingere, caeteras plane res
pulcherrime pingebat. Dionysius nihil nisi hominem poterat.
Alexander is qui Pompeii porticum pinxit, quadrupedes
omnes, maximeque canes, egregie faciebat. Aurelius,
quod semper amaret, solum deas, in earumque simulacris
amatos vultus exprimere gaudebat. Phidias in deorum
maiestate demonstranda quam in hominum pulchritudine
elaborabat. Euphranori dignitatem heroum simulari cordi
admodum erat, in eaque caeteros antecelluit. Itaque
cuique non aequa facultas affuit. Proprias enim dotes
natura singulis ingeniis elargita est, quibus non usque
adeo contenti esse debemus, ut quid ultra possimus intentatum
relinquamus. Sed et naturae dotes industria, studio
atque exercitatione colendae, augendaeque sunt, et praeterea
nihil quod ad laudem pertineat, negligentia praetermissum
a nobis videri decet.
61.
Caeterum cum historiam picturi sumus, prius diutius
excogitabimus quonam ordine et quibus modis eam componere
pulcherrimum sit. Modulosque in chartis conicientes,
tum totam historiam, tum singulas eiusdem historiae
partes commentabimur, amicosque omnes in ea re consulemus.
Denique omnia apud nos ita praemeditata esse elaborabimus,
ut nihil in opere futurum sit, quod non optime qua id
sit parte locandum intelligamus. Quove id certius teneamus,
modulos in parallelos dividere iuvabit, ut in publico
opere cuncta, veluti ex privatis commentariis ducta,
suis sedibus collocentur. In opere vero perficiendo
eam diligentiam adhibebimus quae sit coniuncta celeritati
agendi, quam neque taedium a prosequendo deterreat,
neque cupiditas perficiendi praecipitet. Interlaxandus
interdum negotii labor est recreandusque animus, neque
id agendum quod plerique faciunt, ut plura opera assumant,
hoc ordiantur, hoc inchoatum atque imperfectum abiciant.
Sed quae coeperis opera, ea omni ex parte perfecta reddenda
sunt. Cuidam, cum imaginem ostenderet, dicenti: hanc
modo pinxi, respondit Apelles: te quidem tacente id
sane perspicuum est, quin et miror non plures huiuscemodi
abs te esse pictas. Vidi ego aliquos tum pictores atque
sculptores, tum rhetores et poetas, si qui nostra aetate
aut rhetores aut poetae appellandi sunt, flagranti studio
aliquod opus aggredi, qui postea, dum ardor ille ingenii
deferbuit, inchoatum ac rude opus deserunt, novaque
cupiditate aliud agendi ad novissima sese conferunt.
Quos ego homines profecto vitupero. Nam omnes qui sua
posteris grata et accepta fore opera cupiunt, multo
ante meditari opus oportet, quod multa diligentia perfectum
reddant. Siquidem non paucis in rebus ipsa diligentia
grata non minus est quam omne ingenium. Sed vitanda
est superflua illa, ut ita loquar, superstitio eorum
qui, dum omni vitio sua penitus carere et nimis polita
esse volunt, prius contritum opus vetustate efficiunt
quam absolutum sit. Protogenem soliti erant vituperare
antiqui pictores quod nesciret manum a tabula amovere.
Merito id quidem, nam conari sane oportet ut pro ingenii
viribus quantum sat sit diligentia rebus adhibeatur,
sed in omni re plus velle quam vel possis vel deceat,
pertinacis est non diligentis.
62.
Ergo moderata diligentia rebus adhibenda est, amicique
consulendi sunt, quin et in ipso opere exequendo omnes
passim spectatores recipiendi et audiendi sunt. Pictoris
enim opus multitudini gratum futurum est. Ergo multitudinis
censuram et iudicium tum non aspernetur, cum adhuc satisfacere
opinionibus liceat. Apellem aiunt post tabulam solitum
latitare, quo et visentes liberius dicerent, et ipse
honestius vitia sui operis recitantes audiret. Nostros
ergo pictores palam et audire saepius et rogare omnes
quid sentiant volo, quandoquidem id cum ad caeteras
res tum ad gratiam pictori aucupandam valet. Nemo enim
est qui non sibi decorum putet suam in alienis laboribus
sententiam proferre. Tum minime verendum est ne vituperatorum
et invidorum iudicium laudibus pictoris quicquam possit
decerpere. Perspicua enim ac celeberrima est pictoris
laus, dicacemque testem ipsum bene pictum opus habet.
Ergo omnes audiat, secumque ipse rem prius pensitet
atque emendet; deinde cum omnes audiverit, peritioribus
pareat.
63.
Haec habui quae de pictura his commentariis referrem.
Ea si eiusmodi sunt ut pictoribus commodum atque utilitatem
aliquam afferant, hoc potissimum laborum meorum premium
exposco ut faciem meam in suis historiis pingant, quo
illos memores beneficii et gratos esse ac me artis studiosum
fuisse posteris praedicent. Si vero expectationibus
eorum minime satisfeci, non tamen quod tantam aggredi
rem ausi fuerimus vituperent. Nam si quod laudis est
conari id perficere nostrum ingenium nequivit, meminerint
tamen solere in maximis rebus laudi esse id voluisse
quod difficillimum esset. Aderunt fortasse qui nostra
vitia emendent et in hac praestantissima et dignissima
re longe magis quam nos possint esse pictoribus adiumento.
Quos ego, si qui futuri sunt, etiam atque etiam precor
ut hoc munus alacri animo ac prompto suscipiant, in
quo et ipsi ingenium exerceant suum et hanc nobilissimam
artem excultissimam reddant. Nos tamen hanc palmam praeripuisse
ad voluptatem ducimus, quandoquidem primi fuerrimus
qui hanc artem subtilissimam litteris mandaverimus.
Quod quidem sane difficillimum inceptum, si pro expectatione
legentium perficere nequivimus, in eo natura magis quam
nos inculpanda est, quae hanc legem rebus imposuisse
visa est, ut nulla sit ars quae non a mendosis admodum
initiis exordium sumpserit. Simul enim ortum atque perfectum
nihil esse aiunt. Qui vero nos sequentur, si qui aderunt
studio et ingenio quam nos praestantiores, hi fortasse
artem picturae perfectam atque absolutam reddent. .
|