|
Hos
de pictura libros, princeps illustrissime, dono ad te
deferri iussi quod intelligebam te maximum in modum
his ingenuis artibus delectari, quibus quidem quantum
ingenio et industria luminis et doctrinae attulerim
ex libris ipsis, cum eos per otium legeris, intelliges.
Etenim cum ita pacatam et bene tua virtute constitutam
civitatem habeas ut otium tibi quod a republica vacans
litterarum studiis tua pro consuetudine tribuas interdum
non desit, futurum spero ut pro tua solita humanitate,
qua non minus quam armorum gloria litterarumque peritia
caeteros omnes principes longe exuperas, libros nostros
minime negligendos ducas. Nam esse eos eiusmodi intelliges
ut quae in illis tractentur cum arte ipsa auribus eruditis
digna tum rei novitate facile delectare studiosos queant.
Sed de libris hactenus. Mores meos doctrinamque si qua
est et omnem vitam tum maxime poteris cognoscere cum
dederis operam ut possim, prout mea fert voluntas, apud
te esse. Denique putabo tibi opus non displicuisse ubi
me tibi deditissimum voles annumerare inter familiares
tuos et non in postremis commendatum habere.
LIBER II
25. Sed quoniam hoc perdiscendi studium forte nimis
laboriosum iuvenibus videri potest, idcirco hoc loco
ostendendum censeo quam sit pictura non indigna, in
qua omnem operam et studium consumamus. Nam habet ea
quidem in se vim admodum divinam non modo ut quod de
amicitia dicunt, absentes pictura praesentes esse faciat,
verum etiam defunctos longa post saecula viventibus
exhibeat, ut summa cum artificis admiratione ac visentium
voluptate cognoscantur. Refert Plutarchus Cassandrum
unum ex Alexandri ducibus, quod simulacrum iam defuncti
Alexandri intueretur, in quo regis maiestatem cognovisset,
toto cum corpore trepidasse, Agesilaumque Lacenam, quod
se esse admodum deformem intelligeret, suam recusasse
a posteris effigiem cognosci, eaque de re neque pingi
a quoquam neque fingi voluisse. Itaque vultus defunctorum
per picturam quodammodo vitam praelongam degunt. Quod
vero pictura deos expresserit quos gentes venerentur,
maximum id quidem mortalibus donum fuisse censendum
est, nam ad pietatem qua superis coniuncti sumus, atque
ad animos integra quadam cum religione detinendos nimium
pictura profuit. Phidias in Elide Iovem fecisse dicitur,
cuius pulchritudo non parum receptae religioni adiecerit.
Iam vero ad delitias animi honestissimas atque ad rerum
decus quantum conferat pictura, cum aliunde tum hinc
maxime licet videre, quod nullam ferme dabis rem usque
adeo pretiosam, quam picturae societas non longe cariorem
multoque gratiosissimam efficiat. Ebur, gemmae et istiusmodi
cara omnia pictoris manu fiunt pretiosiora. Aurum quoque
ipsum picturae arte elaboratum longe plurimo auro penditur.
Quin vel plumbum, metallorum vilissimum, si Phidiae
aut Praxitelis manu in simulacrum aliquod deductum sit,
argento rudi atque inelaborato esse pretiosius fortassis
videbitur. Zeuxis pictor suas res donare ceperat, quoniam,
ut idem aiebat, pretio emi non possent. Nullum enim
pretium existimabat inveniri quod satisfaceret huic
qui fingendis aut pingendis animantibus quasi alterum
sese inter mortales deum praestaret.
26.
Has ergo laudes habet pictura, ut ea instructi cum opera
sua admirari videant, tum deo se paene simillimos esse
intelligant. Quid, quod omnium artium vel magistra vel
sane praecipuum pictura ornamentum est? Nam architectus
quidem epistilia, capitula, bases, columnas fastigiaque
et huiusmodi caeteras omnes aedificiorum laudes, ni
fallor, ab ipso tantum pictore sumpsit. Pictoris enim
regula et arte lapicida, sculptor, omnesque fabrorum
officinae omnesque fabriles artes diriguntur. Denique
nulla paene ars non penitus abiectissima reperietur
quae picturam non spectet, ut in rebus quicquid adsit
decoris, id a pictura sumptum audeam dicere. Sed et
hoc in primis honore a maioribus honestata pictura est
ut, cum caeteri ferme omnes artifices fabri nuncuparentur,
solus pictor in fabrorum numero non esset habitus. Quae
cum ita sint, consuevi inter familiares dicere picturae
inventorem fuisse, poetarum sententia, Narcissum illum
qui sit in florem versus, nam cum sit omnium artium
flos pictura, tum de Narcisso omnis fabula pulchre ad
rem ipsam perapta erit. Quid est enim aliud pingere
quam arte superficiem illam fontis amplecti? Censebat
Quintilianus priscos pictores solitos umbras ad solem
circumscribere, demum additamentis artem excrevisse.
Sunt qui referant Phyloclem quendam Aegyptium et Cleantem
nescio quem inter primos huius artis repertores fuisse.
Aegyptii affirmant sex millibus annorum apud se picturam
in usu fuisse prius quam in Graeciam esset translata.
E Graecia vero in Italiam dicunt nostri venisse picturam
post Marcelli victorias ex Sicilia. Sed non multum interest
aut primos pictores aut picturae inventores tenuisse,
quando quidem non historiam picturae ut Plinius sed
artem novissime recenseamus, de qua hac aetate nulla
scriptorum veterum monumenta quae ipse viderim extant,
tametsi ferunt Euphranorem Isthmium nonnihil de symmetria
et coloribus scripsisse, Antigonum et Xenocratem de
picturis aliqua litteris mandasse, tum et Apellem ad
Perseum de pictura conscripsisse. Refert Laertius Diogenes
Demetrium quoque philosophum picturam commentatum fuisse.
Tum etiam existimo, cum caeterae omnes bonae artes monumentis
litterarum a maioribus nostris commendatae fuerint,
picturam quoque a nostris Italis non fuisse scriptoribus
neglectam. Nam fuere quidem antiquissimi in Italia Etrusci
pingendi arte omnium peritissimi.
27.
Censet Trismegistus vetustissimus scriptor una cum religione
sculpturam et picturam exortam: sic enim inquit ad Asclepium:
humanitas memor naturae et originis suae deos ex sui
vultus similitudine figuravit. Sed quis negabit omnibus
in rebus cum publicis tum privatis, profanis religiosisque
picturam sibi honestissimas partes vendicasse, ut nullum
artificium apud mortales tanti ab omnibus existimatum
inveniam? Referuntur de tabulis pictis pretia paene
incredibilia. Aristides Thebanus picturam unicam centum
talentis vendidit. Rhodum non incensam a Demetrio rege,
ne Protogenis tabula periret, referunt. Rhodum ergo
unica pictura fuisse ab hostibus redemptam possumus
affirmare. Multa praeterea huiusmodi a scriptoribus
collecta sunt, quibus aperte intelligas semper bonos
pictores in summa laude et honore apud omnes fuisse
versatos, ut etiam nobilissimi ac praestantissimi cives
philosophique et reges non modo pictis rebus sed pingendis
quoque maxime delectarentur. L. Manilius civis Romanus
et Fabius homo in urbe nobilissimus pictores fuerunt.
Turpilius eques Romanus Veronae pinxit. Sitedius pretorius
et proconsularis pingendo nomen adeptus est. Pacuvius
poeta tragicus, Ennii poetae nepos ex filia, Herculem
in foro pinxit. Socrates, Plato Metrodorusque Pyrrhoque
philosophi pictura claruere. Nero, Valentinianusque
atque Alexander Severus imperatores pingendi studiosissimi
fuere. Longum esset referre quot principes quotve reges
huic nobilissimae arti dediti fuerint. Tum etiam minime
decet omnem pictorum veterum turbam recensere, quae
quidem quanta fuerit hinc conspici potest quod Demetrio
Phalereo, Phanostrati filio, trecentaesexaginta statuae
partim equestres partim in curribus et bigis ferme intra
quadringentos dies fuere consumatae. Ea vero in urbe,
in qua tantus fuerit sculptorum numerus, utrum et pictores
non paucos fuisse arbitrabimur? Sunt quidem cognatae
artes eodemque ingenio pictura et sculptura nutritae.
Sed ipse pictoris ingenium, quod in re longe difficillima
versetur, semper praeferam. Verum ad rem redeamus.
28.
Ingens namque fuit et pictorum et sculptorum illis temporibus
turba, cum et principes et plebei et docti atque indocti
pictura delectabantur, cumque inter primas ex provinciis
praedas signa et tabulas in theatris exponebant; eoque
processit res ut Paulus Aemilius caeterique non pauci
Romani cives filios inter bonas artes ad bene beateque
vivendum picturam edocerent. Qui mos optimus apud Graecos
maxime observabatur, ut ingenui et libere educati adolescentes,
una cum litteris, geometria et musica, pingendi quoque
arte instruerentur. Quin et feminis etiam haec pingendi
facultas honori fuit. Martia, Varronis filia, quod pinxerit
apud scriptores celebratur. Ac fuit quidem tanta in
laude et honore pictura ut apud Graecos caveretur edicto
ne servis picturam discere liceret; neque id quidem
iniuria, nam est pingendi ars profecto liberalibus ingeniis
et nobilissimis animis dignissima, maximumque optimi
et praestantissimi ingenii apud me semper fuit inditium
illius quem in pictura vehementer delectari intelligerem.
Tametsi haec una ars et doctis et indoctis aeque admodum
grata est, quae res nulla fere alia in arte evenit ut
quod peritos delectat imperitos quoque moveat. Neque
facile quempiam invenies qui non maiorem in modum optet
se in pictura profecisse. Ipsam denique naturam pingendo
delectari manifestum est. Videmus enim naturam ut saepe
in marmoribus hippocentauros regumque barbatas facies
effigiet. Quin et aiunt in gemma Pyrrhi novem musas
cum suis insignibus distincte a natura ipsa fuisse depictas.
Adde his quod nulla ferme ars est in qua perdiscenda
ac exercenda omnis aetas et peritorum et imperitorum
tanta cum voluptate versetur. Liceat de me ipso profiteri.
Si quando me animi voluptatis causa ad pingendum confero,
quod facio sane persaepius cum ab aliis negotiis otium
suppeditat, tanta cum voluptate in opere perficiendo
insisto ut tertiam et quartam quoque horam elapsam esse
postea vix possim credere.
29.
Itaque voluptatem haec ars affert dum eam colas, laudem,
divitias ac perpetuam famam dum eam bene excultam feceris.
Quae res cum ita sit, cum sit pictura optimum et vetustissimum
ornamentum rerum, liberis digna, doctis atque indoctis
grata, maiorem in modum hortor studiosos iuvenes ut,
quoad liceat, picturae plurimam operam dent. Proxime
eos moneo, qui picturae studiosissimi sunt, ut omni
opera et diligentia prosequantur ipsam perfectam pingendi
artem tenere. Sit vobis, qui pictura praestare contenditis,
cura in primis nominis et famae, quam veteres assequutos
videtis, ac meminisse quidem iuvabit semper adversam
laudi et virtuti fuisse avaritiam. Quaestui enim intentus
animus raro posteritatis fructum assequetur. Vidi ego
plerosque in ipso quasi flore perdiscendi illico decidisse
ad quaestum et nec divitias nec laudem ullam inde fuisse
adeptos, qui si ingenium studio auxissent, in laude
facile conscendissent, quo in loco et divitias et voluptatem
nominis accepissent. Itaque de his satis hactenus. Ad
institutum redeamus.
30.
Picturam in tres partes dividimus, quam quidem divisionem
ab ipsa natura compertam habemus. Nam cum pictura studeat
res visas repraesentare, notemus quemadmodum res ipsae
sub aspectu veniant. Principio quidem cum quid aspicimus,
id videmus esse aliquid quod locum occupet. Pictor vero
huius loci spatium circumscribet, eamque rationem ducendae
fimbriae apto vocabulo circumscriptionem appellabit.
Proxime intuentes dignoscimus ut plurimae prospecti
corporis superficies inter se conveniant; hasque superficierum
coniunctiones artifex suis locis designans recte compositionem
nominabit. Postremo aspicientes distinctius superficierum
colores discernimus, cuius rei repraesentatio in pictura,
quod omnes differentias a luminibus recipiat, percommode
apud nos receptio luminum dicetur.
31. Picturam igitur circumscriptio, compositio et luminum
receptio perficiunt. De his ergo sequitur ut quam brevissime
dicamus. Et primo de circumscriptione. Circumscriptio
quidem ea est quae lineis ambitum fimbriarum in pictura
conscribit. In hac Parrhasium pictorem eum, cum quo
est apud Xenophontem Socratis sermo, pulchre peritum
fuisse tradunt, illum enim lineas subtilissime examinasse
aiunt. In hac vero circumscriptione illud praecipue
servandum censeo, ut ea fiat lineis quam tenuissimis
atque admodum visum fugientibus; cuiusmodi Apellem pictorem
exerceri solitum ac cum Protogene certasse referunt.
Nam est circumscriptio aliud nihil quam fimbriarum notatio,
quae quidem si valde apparenti linea fiat, non margines
superficierum in pictura sed rimulae aliquae apparebunt.
Tum cuperem aliud nihil circumscriptione nisi fimbriarum
ambitum prosequi, in qua quidem vehementer exercendum
affirmo. Nulla enim compositio nullaque luminum receptio
non adhibita circumscriptione laudabitur. At sola circumscriptio
plerunque gratissima est. Circumscriptioni igitur opera
detur, ad quam quidem bellissime tenendam nihil accomodatius
inveniri posse existimo quam id velum quod ipse inter
familiares meos sum solitus appellare intercisionem,
cuius ego usum nunc primum adinveni. Id istiusmodi est:
velum filo tenuissimo et rare textum quovis colore pertinctum
filis grossioribus in parallelas portiones quadras quot
libeat distinctum telarioque distentum. Quod quidem
inter corpus repraesentandum atque oculum constituo,
ut per veli raritates pyramis visiva penetret. Habet
enim haec veli intercisio profecto commoda in se non
pauca, primo quod easdem semper immotas superticies
referat, nam positis terminis illico pristinam pyramidis
cuspidem reperies, quae res absque intercisione sane
perdifficillima est. Et nosti quam sit impossibile aliquid
pingendo recte imitari quod non perpetuo eandem pingenti
faciem servet. Hinc est quod pictas res, cum semper
eandem faciem servent, facilius quam sculptas aemulantur.
Tum nosti quam, intervallo ac centrici positione mutatis,
res ipsa visa alterata esse appareat. Itaque hanc non
mediocrem quam dixi utilitatem velum praestabit, ut
res semper eadem e conspectu persistat. Proxima utilitas
est quod fimbriarum situs et superficierum termini certissimis
in pingenda tabula locis facile constitui possint, nam
cum istoc in parallelo frontem, in proximo nasum, in
propinquo genas, in inferiori mentum, et istiusmodi
omnia in locis suis disposita intuearis, itidem in tabula
aut pariete suis quoque parallelis divisa illico bellissime
omnia collocaris. Postremo hoc idem velum maximum ad
perficiendam picturam adiumentum praestat, quandoquidem
rem ipsam prominentem et rotundam in istac planitie
veli conscriptam et depictam videas. Quibus ex rebus
quantam ad facile et recte pingendum utilitatem velum
exhibeat, satis et iudicio et experientia intelligere
possumus.
32.
Nec eos audiam qui dicunt minime conducere pictorem
his rebus assuefieri, quae etsi maximum ad pingendum
adiumentum afferant, tamen huismodi sunt ut absque illis
vix quicquam per se artifex possit. Non enim a pictore,
ni fallor, infinitum laborem exposcimus, sed picturam
expectamus eam quae maxime prominens et datis corporibus
persimilis videatur. Quam rem quidem non satis intelligo
quonam pacto unquam sine veli adminiculo possit quispiam
vel mediocriter assequi. Igitur intercisione hac, idest
velo, ut dixi, utantur ii qui student in pictura proficere.
Quod si absque velo experiri ingenium delectet, hanc
ipsam parallelorum rationem intuitu consequantur, ut
semper lineam illic transversam ab altera perpendiculari
persectam imaginentur, ubi prospectum terminum in pictura
statuant. Sed cum plerunque inexpertis pictoribus fimbriae
superficierum dubiae et incertae sint veluti in vultibus,
quod non decernunt quo potissimum loco tempora a fronte
discriminentur, edocendi idcirco sunt quonam argumento
eius rei cognitionem assequantur. Natura id quidem pulchre
demonstrat. Nam ut in planis superficiebus intuemur
ut suis propriis luminibus et umbris insignes sint,
ita et in sphaericis atque concavis superficiebus quasi
in plures superficies easdem diversis umbrarum et luminum
maculis quadratas videmus. Ergo singulae partes claritate
et obscuritate differentes pro singulis superficiebus
habendae sunt. Quod si ab umbroso sensim deficiendo
ad illustrem colorem visa superficies continuarit, tunc
medium, quod inter utrunque spatium est, linea signare
oportet, quo omnis colorandi spatii ratio minus dubia
sit.
33.
Restat ut de circumscriptione aliquid etiam referamus,
quod ad compositionem quoque non parum pertinet. Idcirco
non ignorandum est quid sit compositio in pictura. Est
autem compositio ea pingendi ratio qua partes in opus
picturae componuntur. Amplissimum pictoris opus historia,
historiae partes corpora, corporis pars membrum est,
membri pars est superficies. Etenim cum sit circumscriptio
ea ratio pingendi qua fimbriae superficierum designantur,
cumque superficierum aliae parvae ut animantium, aliae
ut aedificiorum et colossorum amplissimae sint, de parvis
superficiebus circumscribendis ea praecepta sufficiant
quae hactenus dicta sunt, nam ostensum est ut eadem
pulchre velo metiantur. In maioribus ergo superficiebus
nova ratio reperienda est. Qua de re quae supra in rudimentis
a nobis de superficiebus, radiis pyramideque atque intercisione
exposita sunt, ea omnia menti repetenda sunt. Denique
meministi quae de pavimenti parallelis et centrico puncto
atque linea disserui. In pavimento ergo parallelis inscripto
alae murorum et quaevis huiusmodi, quas incumbentes
nuncupavimus superficies, coaedificandae sunt. Dicam
ergo breviter quid ipse in hac coaedificatione efficiam.
Principio ab ipsis fundamentis exordium capio. Latitudinem
enim et longitudinem murorum in pavimento describo,
in qua quidem descriptione illud a natura animadverti
nullius quadrati corporis rectorum angulorum plus quam
duas solo incumbentes iunctas superficies uno aspectu
posse videri. Ergo in describendis parietum fundamentis
id observo ut solum ea latera circumeam quae sub aspectu
pateant; ac primo semper a proximioribus superficiebus
incipio, maxime ab his quae aeque ab intercisione distant.
Itaque has ego ante alias conscribo, atque quam velim
esse harum ipsarum longitudinem ac latitudinem ipsis
in pavimento descriptis parallelis constituo, nam quot
ea velim esse bracchia tot mihi parallelos assumo. Medium
vero parallelorum ex utriusque diametri mutua sectione
accipio. Nam diametri a diametro intersectio medium
sui quadranguli locum possidet. Itaque hac parallelorum
mensura pulchre latitudinem atque longitudinem surgentium
a solo moenium conscribo. Tum altitudinem quoque superficierum
hinc non difficillime assequor. Nam quae mensura est
inter centricam lineam et eum pavimenti locum unde aedificii
quantitas insurgit, eandem mensuram tota illa quantitas
servabit. Quod si voles istanc quantitatem ab solo esse
usque in sublime quater quam est hominis picti longitudo,
et fuerit linea centrica ad hominis altitudinem posita,
erunt tunc quidem ab infimo quantitatis capite usque
ad centricam lineam bracchia tria. Tu vero qui istanc
quantitatem vis usque ad bracchia xii excrescere, ter
tantundem quantum est a centrica usque ad inferius quantitatis
caput sursum versus educito. Ergo ex his quas retulimus
rationibus pingendi probe possumus omnes angulares superficies
circumscribere.
34. Restat ut de circularibus superficiebus suis fimbriis
conscribendis enarremus. Circulares quidem ex angularibus
extrahuntur. Id ipse sic facio. Areolam quandrangulo
rectorum angulorum incircuo, huiusque quadranguli latera
in partes eiusmodi divido in quales partes inferior
in pictura quadranguli linea divisa est, lineasque a
singulis punctis ad sibi oppositos punctos divisionum
ducens parvis quadrangulis aream repleo. Illicque circulum
quam velim magnum super inscribo ut mutuo sese circulus
et parallelae lineae secent, omnesque sectionum punctos
loco adnoto, quae loca in suis parallelis pavimenti
descripti in pictura consigno. Sed quia esset extremus
labor minutis ac paene infinitis parallelis totum circulum
multis ac multis locis percidere, quoad numerosa punctorum
consignatione fimbria circuli continuaretur, idcirco
ipse cum octo aut quot libuerit percisiones notaro,
tum ingenio eum circuli ambitum pingendo ad hos ipsos
signatos terminos duco. Fortassis brevior esset via
hanc fimbriam ad umbram luminis circumscribere, modo
corpus quod umbram efficiat certa ratione suo loco interponeretur.
Itaque diximus ut parallelorum adiumentis maiores superficies
angulares et circulares circumscribantur. Absoluta igitur
omni circumscriptione, sequitur ut de compositione dicendum
sit. Repetendum idcirco est quid sit compositio.
35. Est autem compositio ea pingendi ratio qua partes
in opus picturae componuntur. Amplissimum pictoris opus
non colossus sed historia. Maior enim est ingenii laus
in historia quam in colosso. Historiae partes corpora,
corporis pars membrum est, membri pars est superficies.
Primae igitur operis partes superficies, quod ex his
membra, ex membris corpora, ex illis historia, ultimum
illud quidem et absolutum pictoris opus perficitur.
Ex superficierum compositione illa elegans in corporibus
concinnitas et gratia extat, quam pulchritudinem dicunt.
Nam is vultus qui superficies alias grandes, alias minimas,
illuc prominentes, istuc intus nimium retrusas et reconditas
habuerit, quales in vetularum vultibus videmus, erit
quidem is aspectu turpis. In qua vero facie ita iunctae
aderunt superficies ut amena lumina in umbras suaves
defluant, nullaeque angulorum asperitates extent, hanc
merito formosam et venustam faciem dicemus. Ergo in
hac superficierum compositione maxime gratia et pulchritudo
perquirenda est. Quonam vero pacto id assequamur, nulla
alia modo mihi visa est via certior quam ut naturam
ipsam intueamur, diuque ac diligentissime spectemus
quemadmodum natura, mira rerum artifex, in pulcherrimis
membris superficies composuerit. In qua imitanda omni
cogitatione et cura versari veloque quod diximus vehementer
delectari oportet. Dumque sumptas a pulcherrimis corporibus
superficies in opus relaturi sumus, semper terminos
prius destinemus quo lineas certo loco dirigamus.
36. Hactenus de superficierum compositione. Sequitur
ut de compositione membrorum referamus. In membrorum
compositione danda in primis opera est ut quaequae inter
se membra pulchre conveniant. Ea quidem tunc convenire
pulchre dicuntur, cum et magnitudine et officio et specie
et coloribus et caeteris siquae sunt huiusmodi rebus
ad venustatem et pulchritudinem correspondeant. Quod
si in simulacro aliquo caput amplissimum, pectus pusillum,
manus perampla, pes tumens, corpus turgidum adsit, haec
sane compositio erit aspectu deformis. Ergo quaedam
circa magnitudinem membrorum ratio tenenda est, in qua
sane commensuratione iuvat in animantibus pingendis
primum ossa ingenio subterlocare, nam haec, quod minime
inflectantur, semper certam aliquam sedem occupant.
Tum oportet nervos et musculos suis locis inhaerere,
denique extremum carne et cute ossa et musculos vestitos
reddere. Sed (video) hoc in loco fortassis aderunt obiicientes
quod supra dixerim nihil ad pictorem earum rerum spectare
quae non videantur. Recte illi quidem, sed veluti in
vestiendo prius nudum subsignare oportet quem postea
vestibus obambiendo involuamus, sic in nudo pingendo
prius ossa et musculi disponendi sunt, quos moderatis
carnibus et cute ita operias, ut quo sint loco musculi
non difficile intelligatur. At enim cum has omnes mensuras
natura ipsa explicatas in medium exhibeat, tum in eisdem
ab ipsa natura proprio labore recognoscendis utilitatem
non modicam inveniet studiosus pictor. Idcirco laborem
hunc studiosi suscipiant, ut quantum in symmetria membrorum
recognoscenda studii et operae posuerint, tantum sibi
ad eas res quas didicerint memoria firmandas profuisse
intelligant. Unum tamen admoneo, ut in commensurando
animante aliquod illius ipsius animantis membrum sumamus,
quo caetera metiantur. Vitruvius architectus hominis
longitudinem pedibus dinumerat. Ipse vero dignius arbitror
si caetera ad quantitatem capitis referantur, tametsi
hoc animadverti ferme commune esse in hominibus, ut
eadem et pedis et quae est a mento ad cervicem capitis
mensura intersit.
37. Itaque uno suscepto membro, huic caetera accommodanda
sunt ut nullum in toto animante membrum adsit longitudine
aut latitudine caeteris non correspondens. Tum providendum
est ut omnia membra suum ad id de quo agitur officium
exequantur. Decet currentem manus non minus iactare
quam pedes. At philosophum orantem malo in omni membro
sui modestiam quam palaestram ostentet. Daemon pictor
hoplicitem (sic) in certamine expressit, ut illum sudare
tum quidem diceres, alterumque arma deponentem, ut plane
anhelare videretur. Fuit et qui Ulixem pingeret ut in
eo non veram sed fictam et simulatam insaniam agnoscas.
Laudatur apud Romam historia in qua Meleager defunctus
asportatur, quod qui oneri subsunt angi et omnibus membris
laborare videantur; in eo vero qui mortuus sit, nullum
adsit membrum quod non demortuum appareat, omnia pendent,
manus, digiti, cervix, omnia languida decidunt, denique
omnia ad exprimendam corporis mortem congruunt. Quod
quidem omnium difficillimum est, nam omni ex parte otiosa
in corpore membra effingere tam summi artificis est
quam viva omnia et aliquid agentia reddere. Ergo hoc
ipsum in omni pictura servandum est, ut quaequae membra
suum ad id de quo agitur officium ita peragant, ut ne
minimus quidem articulus pro re vacet munere, ut mortuorum
membra ad unguem usque mortua, viventium vero omnia
viva esse videantur. Vivere corpus tum dicitur cum motu
quodam sua sponte agatur, mortemque aiunt esse ubi membra
vitae officia, hoc est motum et sensum, amplius ferre
nequeunt. Ergo quae corporum simulacra pictor viva apparere
voluerit, in his efficiet ut omnia membra suos motus
exequantur. Sed in omni motu venustas et gratia sectanda
est. Ac maxime hi membrorum motus vivaces et gratissimi
sunt qui aera in altum petunt. Tum speciem quoque diximus
in componendis membris spectandam esse. Nam perabsurdum
esset si Helenae aut Iphigeniae manus seniles et rusticanae
viderentur, aut si Nestori pectus tenerum et cervix
lenis, aut si Ganymedi frons rugosa, crura athletae,
aut si Miloni omnium robustissimo latera levia et gracilia
adderemus. Tum etiam in eo simulacro, in quo vultus
sint solidi et succipleni, ut aiunt, turpe esset lacertos
et manus macie absumptas agere. Contraque qui Achaemenidem
ab Aenea in insula inventum pingeret facie qua eum fuisse
Virgilius refert, nec caetera faciei convenientia sequerentur,
esset is quidem pictor perridiculus atque ineptus. Itaque
specie omnia conveniant oportet. Tum colore quoque inter
se correspondeant velim. Nam quibus sint vultus rosei,
venusti, nivei, his pectus ac caetera membra fusca et
truculenta minime conveniunt.
38. Ergo in compositione membrorum quae de magnitudine,
officio, specie et coloribus diximus tenenda sunt. Tum
et pro dignitate omnia subsequantur oportet. Nam Venerem
aut Minervam saga indutam esse minime convenit. Iovem
aut Martem veste muliebri indecenter vestires. Castorem
et Pollucem prisci pictores pingendo curabant ut, cum
gemelli viderentur, in altero tamen pugilem naturam,
in altero agilitatem discerneres. Tum et Vulcano claudicandi
vitium apparere sub vestibus volebant, tantum illis
erat studium pro officio, specie et dignitate quod oportet
exprimere.
39.
Sequitur corporum compositio, in qua omne pictoris ingenium
et laus versatur. Quam quidem ad compositionem nonnulla
in compositione membrorum dicta pertinent, nam officio
et magnitudine corpora omnia in historia conveniant
oportet. Si enim centauros in cena tumultuantes pinxeris,
ineptum esset in tam efferato tumultu aliquem vino sopitum
accubare. Tum etiam vitium esset, si homines pari distantia
alii aliis multo maiores, aut si canes equis pares in
pictura adessent. Neque parum etiam vituperandum est,
quod plerunque video, pictos in aedificio homines quasi
in scrinio reclusos, in quo vix sedentes et in orbem
coacti recipiantur. Corpora igitur omnia et magnitudine
et officio ad eam rem de qua agitur conveniant.
40.
Historia vero, quam merito possis et laudare et admirari,
eiusmodi erit quae illecebris quibusdam sese ita amenam
et ornatam exhibeat, ut oculos docti atque indocti spectatoris
diutius quadam cum voluptate et animi motu detineat.
Primum enim quod in historia voluptatem afferat est
ipsa copia et varietas rerum. Ut enim in cibis atque
in musica semper nova et exuberantia cum caeteras fortassis
ob causas tum nimirum eam ob causam delectant quod ab
vetustis et consuetis differant, sic in omni re animus
varietate et copia admodum delectatur. Idcirco in pictura
et corporum et colorum varietas amena est. Dicam historiam
esse copiosissimam illam in qua suis locis permixti
aderunt senes, viri, adolescentes, pueri, matronae,
virgines, infantes, cicures, catelli, aviculae, equi,
pecudes, aedificia, provinciaeque; omnemque copiam laudabo
modo ea ad rem de qua illic agitur conveniat. Fit enim
ut cum spectantes lustrandis rebus morentur, tum pictoris
copia gratiam assequatur. Sed hanc copiam velim cum
varietate quadam esse ornatam, tum dignitate et verecundia
gravem atque moderatam. Improbo quidem eos pictores,
qui quo videri copiosi, quove nihil vacuum relictum
volunt, eo nullam sequuntur compositionem sed confuse
et dissolute omnia disseminant, ex quo non rem agere
sed tumultuare historia videtur. Ac fortassis qui dignitatem
in primis in historia cupiet, huic solitudo admodum
tenenda erit. Ut enim in principe maiestatem affert
verborum paucitas, modo sensa et iussa intelligantur,
sic in historia competens corporum numerus adhibet dignitatem.
Odi solitudinem in historia, tamen copiam minime laudo
quae a dignitate abhorreat. Atque in historia id vehementer
approbo quod a poetis tragicis atque comicis observatum
video, ut quam possint paucis personatis fabulam doceant.
Meo quidem iudicio nulla erit usque adeo tanta rerum
varietate referta historia, quam novem aut decem homines
non possint condigne agere, ut illud Varronis huc pertinere
arbitror, qui in convivio tumultum evitans non plus
quam novem accubantes admittebat. Sed in omni historia
cum varietas iocunda est, tamen in primis onmibus grata
est pictura, in qua corporum status atque motus inter
se multo dissimiles sint. Stent igitur alii toto vultu
conspicui, manibus supinis et digitis micantibus, alterum
in pedem innixi, aliis adversa sit facies et demissa
bracchia, pedesque iniuncti, singulisque singuli flexus
et actus extent; alii consideant, aut in flexo genu
morentur, aut prope incumbant. Sintque nudi, si ita
deceat, aliqui, nonnulli mixta ex utrisque arte partim
velati partim nudi assistant. Sed pudori semper et verecundiae
inserviamus. Obscoenae quidem corporis et hae omnes
partes quae parum gratiae habent, panno aut frondibus
aut manu operiantur. Apelles Antigoni imaginem ea tantum
parte vultus pingebat qua oculi vitium non aderat. Periclem
referunt habuisse caput oblongum et deforme; idcirco
a pictoribus et sculptoribus, non ut caeteros inoperto
capite, sed casside vestito eum formari solitum. Tum
antiquos pictores refert Plutarchus solitos in pingendis
regibus, si quid vitii aderat formae, non id praetermissum
videri velle, sed quam maxime possent, servata similitudine,
emendabant. Hanc ergo modestiam et verecundiam in universa
historia observari cupio ut foeda aut praetereantur
aut emendentur. Denique, ut dixi, studendum censeo ut
in nullo ferme idem gestus aut status conspiciatur.
41. Animos deinde spectantium movebit historia, cum
qui aderunt picti homines suum animi motum maxime prae
se ferent. Fit namque natura, qua nihil sui similium
rapacius inveniri potest, ut lugentibus conlugeamus,
ridentibus adrideamus, dolentibus condoleamus. Sed hi
motus animi ex motibus corporis cognoscuntur. Nam videmus
ut tristes, quod curis astricti et aegritudine obsessi
sint, totis sensibus ac viribus torpeant, interque pallentia
et admodum labantia membra sese lenti detineant. Est
quidem maerentibus pressa frons, cervix languida, denique
omnia veluti defessa et neglecta procidunt. Iratis vero,
quod animi ira incendantur, et vultus et oculi intumescunt
ac rubent, membrorumque omnium motus pro furore iracundiae
in eisdem acerrimi et iactabundi sunt. Laeti autem et
hilares cum sumus, tum solutos et quibusdam flexionibus
gratos motus habemus. Laudatur Euphranor quod in Alexandro
Paride et vultus et faciem effecerit, in qua illum et
iudicem dearum et amatorem Helenae et una Achillis interfectorem
possis agnoscere. Est et Daemonis quoque pictoris mirifica
laus, quod in eius pictura adesse iracundum, iniustum,
inconstantem, unaque et exorabilem et clementem, misericordem,
gloriosum, humilem ferocemque facile intelligas. Sed
inter caeteros referunt Aristidem Thebanum Apelli aequalem
probe hos animi motus expressisse, quos certum quidem
est et nos quoque, dum in ea re studium et diligentiam
quantum convenit posuerimus, pulchre assequemur.
42.
Pictori ergo corporis motus notissimi sint oportet,
quos quidem multa solertia a natura petendos censeo.
Res enim perdifficilis est pro paene infinitis animi
motibus corporis quoque motus variare. Tum quis hoc,
nisi qui expertus sit, crediderit usque adeo esse difficile,
cum velis ridentes vultus effigiare, vitare id ne plorabundi
magis quam alacres videantur? Tum vero et quis poterit
sine maximo labore, studio et diligentia vultus exprimere,
in quibus et os et mentum et oculi et genae et frons
et supercilia in unum ad luctum aut hilaritatem conveniant?
Idcirco diligentissime ex ipsa natura cuncta perscrutanda
sunt, semperque promptiora imitanda, eaque potissimum
pingenda sunt, quae plus animis quod excogitent relinquant,
quam quae oculis intueantur. Sed nos referamus nonnulla
quae de motibus partim fabricavimus nostro ingenio,
partim ab ipsa natura didicimus. Primum reor oportere
ut omnia inter se corpora, ad eam rem de qua agitur,
concinnitate quadam moveantur. Tum placet in historia
adesse quempiam qui earum quae gerantur rerum spectatores
admoneat, aut manu ad visendum advocet, aut quasi id
negotium secretum esse velit, vultu ne eo proficiscare
truci et torvis oculis minitetur, aut periculum remve
aliquam illic admirandam demonstret, aut ut una adrideas
aut ut simul deplores suis te gestibus invitet. Denique
et quae illi cum spectantibus et quae inter se picti
exequentur, omnia ad agendam et docendam historiam congruant
necesse est. Laudatur Timanthes Cyprius in ea tabula
qua Colloteicum vicit, quod cum in Iphigeniae immolatione
tristem Calchantem, tristiorem fecisset Ulixem, inque
Menelao maerore affecto omnem artem et ingenium exposuisset,
consumptis affectibus, non reperiens quo digno modo
tristissimi patris vultus referret, pannis involuit
eius caput, ut cuique plus relinqueret quod de illius
dolore animo meditaretur, quam quod posset visu discernere.
Laudatur et navis apud Romam ea, in qua noster Etruscus
pictor Giottus undecim metu et stupore percussos ob
socium, quem supra undas meantem videbant, expressit,
ita pro se quemque suum turbati animi inditium vultu
et toto corpore praeferentem, ut in singulis singuli
affectionum motus appareant. Sed decet hunc totum locum
de motibus brevissime transigere.
43.
Sunt namque motus alii animorum, quos docti affectiones
nuncupant, ut ira, dolor, gaudium, timor, desiderium
et eiusmodi. Sunt et alii corporum, nam dicuntur moveri
corpora plerisque modis, siquidem cum crescunt aut minuuntur,
cumque valentes in aegritudinem cadunt, cumque a morbo
in valetudinem surgunt, cumque locum mutant et huiusmodi
causis corpora moveri dicuntur. Nos autem pictores,
qui motibus membrorum volumus animos affectos exprimere,
caeteris disputationibus omissis, de eo tantum motu
referamus, quem tum factum dicunt, cum locus mutatus
sit. Res omnis quae loco movetur, septem habet movendi
itinera, nam aut sursum versus aut deorsum aut in dexteram
aut in sinistram aut illuc longe recedendo aut contra
nos redeundo. Septimus vero movendi modus est is qui
in girum ambiendo vehitur. Hos igitur omnes motus cupio
esse in pictura. Adsint corpora nonnulla quae sese ad
nos porrigant, alia abeant horsum, dextrorsum et sinistrorsum.
Tum ex ipsis corporibus nonnullae partes adversus conspectantes
ostententur, aliquae retrocedant, aliae sursum tollantur,
aliquae in infimum tendantur. Sed cum in his expingendis
motibus ratio plerunque et modus transgrediatur, iuvat
hoc loco de statu et motibus membrorum referre nonnulla
quae ex ipsa natura collegi, unde plane intelligatur
qua moderatione his motibus utendum sit. Perspexi quidem
in homine quam in omni statu sui totum substituat corpus
capiti, membro omnium ponderosissimo. Tum si toto corpore
idem in unum pedem institerit, semper is pes tamquam
columnae basis est ad perpendiculum capiti subiectus,
ac ferme semper eo stantis vultus porrectus est quo
sit pes ipse directus. Capitis vero motus animadverti
vix unquam ullam in partem esse tales, ut non semper
aliquas reliqui corporis partes sub se positas habeat,
quo immane pondus regatur, aut certe in adversam partem
tamquam alteram lancem aliquod membrum protendit quod
ponderi correspondeat. Namque idem videmus, dum quis
manu extensa pondus aliquod sustentat, ut altero pede
tamquam asse bilancis firmato alia tota corporis pars
ad coaequandum pondus contrasistatur. Intellexi etiam
stantis caput non plus verti sursum quam quo oculi coelum
medium contueantur, neque in alterum latus plus diverti
quam usque quo mentum scapulam attigerit; in ea parte
vero corporis qua incingimur, vix unquam ita intorquemur
ut humerum supra umbilicum ad rectam lineam super astituamus.
Tibiarum et bracchiorum motus liberiores sunt, modo
caeteras corporis honestas partes non impediant. At
in his illud a natura perspexi, manus ferme nunquam
supra caput neque cubitum supra humeros elevari, neque
supra genu pedem in altum attolli, neque pedem a pede
plus distare quam quantum pedis unius spatium intersit.
Tum spectavi, si quam in altum protendamus manum, eum
motum caeteras omnes eius lateris partes ad pedem usque
subsequi, ut etiam ipsius pedis calcaneus eiusdem bracchii
motu a pavimento levetur.
44.
Sunt his simillima perplurima quae diligens artifex
animadvertet, et fortasse quae ipse hactenus retuli,
usque adeo in promptu sunt ut superflua videri possint.
Sed ea idcirco non negleximus, quod plerosque in ea
re vehementer errare noverimus. Motus enim nimium acres
exprimunt, efficiuntque ut in eodem simulacro et pectus
et nates uno sub prospectu conspiciantur, quod quidem
cum impossibile factu, tum indecentissimum visu est.
Sed hi, quo audiunt eas imagines maxime vivas videri,
quae plurimum membra agitent, eo histrionum motus, spreta
omni picturae dignitate, imitantur. Ex quo non modo
gratia et lepore eorum opera nuda sunt, sed etiam artificis
nimis fervens ingenium exprimunt. Suaves enim et gratos
atque ad rem de qua agitur condecentes habere pictura
motus debet. Sint in virginibus motus et habitudo venusta
simplicitate compta atque amena, quae statum magis sapiat
dulcem et quietem quam agitationem, tametsi Homero,
quem Zeuxis sequutus est, etiam in feminis forma validissima
placuit. Sint in adolescente motus leviores, iocundi
cum quadam significatione valentis animi et virium.
Sint in viro motus firmiores et status celeri palaestra
admodum ornati. Sint in senibus omnes motus tardi, sintque
ipsi status defessi, ut corpus non pedibus modo ambobus
sustineant, sed et manibus aliquo haereant. Denique
pro dignitate cuique sui motus corporis ad eos quos
velis exprimere motus animi referantur. Tum denique
maximarum animi perturbationum maximae in membris significationes
adsint necesse est. Atqui haec de motibus ratio in omni
animante admodum comunis est. Non enim convenit bovem
aratorem his motibus uti quibus Bucephalum generosum
Alexandri equum. At celebrem illam Inachi filiam, quae
in vaccam conversa sit, fortassis currentem, erecta
cervice, levatis pedibus, intorta cauda, perapte pingemus.
45.
Haec de animantium motu breviter excursa sufficiant.
Nunc vero, quoniam et rerum inanimatarum eos onmes quos
dixi motus in pictura necessarios esse arbitror, quonam
illa pacto moveantur dicendum censeo. Sane et capillorum
et iubarum et ramorum et frondium et vestium motus in
pictura expressi delectant. Ipse quidem capillos cupio
eos omnes quos retuli septem motus agere; etenim vertantur
in girum nodum conantes, atque undent in aera flammas
imitantes, modoque sub aliis crinibus serpant, modo
sese in has atque has partes attollant. Sintque item
ramorum flexus et curvationes partim in sublime arcuati,
partim inferius tracti, partim emineant, partim introcedant,
partim ut funis intorqueantur. Idque ipsum in plicis
pannorum observetur, ut veluti trunco arboris rami in
omnes partes emanent, sic ex plica succedant plicae
utputa in suos ramos. In hisque idem quoque omnes motus
expleantur ut nullius panni extensio adsit, in qua non
idem ferme omnes motus reperiantur. Sed sint motus omnes,
quod saepius admoneo, moderati et faciles, gratiamque
potius quam admirationem laboris exhibeant. Iam vero
cum pannos motibus aptos esse volumus, cumque natura
sui panni graves et assiduo in terram cadentes omnes
admodum flexiones refugiant, pulchre idcirco in pictura
Zephiri aut Austri facies perflans inter nubes ad historiae
angulum ponetur, qua panni omnes adversi pellantur.
Ex quo gratia illa aderit ut quae corporum latera ventus
feriat, quod panni vento ad corpus imprimantur, ea sub
panni velamento prope nuda appareant. A reliquis vero
lateribus panni vento agitati perapte in aera inundabunt.
Sed in hac venti pulsione illud caveatur ne ulli pannorum
motus contra ventum surgant, neve nimium refracti, neve
nimium porrecti sint. Haec igitur de motibus animantium
et rerum inanimatarum dicta valde a pictore servanda
sunt. Tum etiam ea omnia diligenter exequenda, quae
de superficierum, membrorum, corporumque compositione
recensuimus.
46. Itaque duae a nobis partes picturae absolutae sunt:
circumscriptio et compositio. Restat ut de luminum receptione
dicendum sit. In rudimentis satis demonstravimus quam
vim lumina ad variandos colores habeant. Nam manentibus
colorum generibus, modo apertiores, modo restrictiores
colores pro luminum umbrarumque pulsu fieri edocuimus;
albumque et nigrum colores eos esse quibus lumina et
umbras in pictura exprimamus; caeteros vero colores
tamquam materiam haberi, quibus luminis et umbrae alterationes
adigantur. Ergo, caeteris omissis, explicandum est quonam
pacto sit pictori albo et nigro utendum. Veteres pictores
Polygnotum et Timanthem quattuor coloribus tantum usos
fuisse, tum Aglaophon simplici colore delectatum admirantur,
ac si in tanto quem putabant esse colorum numero, modicum
sit eosdem optimos pictores tam paucos in usum delegisse,
copiosique artificis putent omnem colorum multitudinem
ad opus congerere. Sane ad gratiam et leporem picturae
affirmo copiam colorum et varietatem plurimum valere.
Sed sic velim pictores eruditi existiment summam industriam
atque artem in albo tantum et nigro disponendo versari,
inque his duobus probe locandis omne ingenium et diligentiam
consummandam. Nam veluti luminum et umbrae casus id
efficit ut quo loco superficies turgeant, quove in cavum
recedant, quantumve quaeque pars declinet ac deflectat
, sic albi et nigri concinnitas efficit illud
quod Niciae pictori Atheniensi laudi dabatur quodve
artifici in primis optandum est: ut suae res pictae
maxime eminere videantur. Zeuxim nobilissimum vetustissimumque
pictorem dicunt quasi principem ipsam hanc luminum et
umbrarum rationem tenuisse. Caeteris vero ea laus minime
attributa est. Ego quidem pictorem nullum vel mediocrem
putabo eum qui non plane intelligat quam vim umbra omnis
et lumina in quibusque superficiebus habeant. Pictos
ego vultus, et doctis et indoctis consentientibus, laudabo
eos qui veluti exsculpti extare a tabulis videantur,
eosque contra vituperabo quibus nihil artis nisi fortassis
in lineamentis eluceat. Bene conscriptam, optime coloratam
compositionem esse velim. Ergo ut vituperatione careant,
utque laudem mereantur, in primis lumina et umbrae diligentissime
notanda sunt, atque animadvertendum quam in eam superficiem
in quam radii luminum feriant, color ipse insignior
atque illustrior sit, tum ut dehinc sensim deficiente
vi luminum idem color subfuscus reddatur. Denique animadvertendum
est quo pacto semper umbrae luminibus ex adverso respondeant,
ut nullo in corpore superficies lumine illustretur,
in quo eodem contrarias superficies umbris obtectas
non reperias. Sed quantum ad lumina albo et umbras nigro
imitandas pertinet, admoneo ut praecipuum studium adhibeas
ad superficies eas cognoscendas quae lumine aut umbra
pertactae sint. Id quidem a natura et rebus ipsis pulchre
perdisces. Eas demum cum probe tenueris, tum levissimo
albo quam parcissime suo loco intra fimbrias colorem
alteres, suoque contrario loco pariter nigrum illico
adiunges. Nam hac nigri et albi conlibratione, ut ita
dicam, surgens prominentia fit perspicacior. Dehinc
pari parsimonia additamentis prosequere quoad quid satis
sit assequutum te sentias. Erit quidem ad eam rem cognoscendam
iudex optimus speculum. Ac nescio quo pacto res pictae
in speculo gratiam habeant, si vitio careant. Tum mirum
est ut omnis menda picturae in speculo deformior appareat.
A natura ergo suscepta speculi iudicio emendentur.
47.
Sed liceat hic nonnulla, quae a natura hausimus, referre.
Animadverti quidem ut planae superficies uniformem omni
loco sui colorem servent, sphaericae vero et concavae
colores variant, nam istic clarior, illic obscurior
est, alio vero loco medii coloris species servatur.
Haec autem coloris in non planis superficiebus alteratio
difficultatem exhibet ignavis pictoribus. Sed si, ut
docuimus, recte fimbrias superficierum pictor conscripserit
luminumque sedes discriminarit, facilis tum quidem erit
colorandi ratio. Nam levissimo quasi rore primum usque
ad discriminis lineam albo aut nigro eam superficiem,
ut oporteat, alterabit. Dehinc aliam, ut ita loquar,
irrorationem citra lineam, post hanc aliam citra hanc,
et citra eam aliam superaddendo assequetur, ut cum illustrior
locus apertiori colore pertinctus sit, tum idem deinceps
color quasi fumus in contiguas partes diluatur. At meminisse
oportet nullam superficiem usque adeo dealbandam esse
ut eandem multo ac multo candidiorem nequeas efficere.
Ipsas quoque niveas vestes exprimendo citra ultimum
candorem longe residendum est. Nam habet pictor aliud
nihil quam album colorem quo ultimos tersissimarum superficierum
fulgores imitetur, solumque nigrum invenit quo ultimas
noctis tenebras referat. Idcirco in albis vestibus pingendis
unum ex quattuor generibus colorum suscipere opus est,
quod quidem apertum et clarum sit. Idque ipsum contra
in nigro fortassis pallio pingendo alium extremum quod
non longe ab umbra distet, veluti profundi et nigrantis
maris colorem sumemus. Denique vim tantam haec albi
et nigri compositio habet, ut arte et modo facta aureas
argenteasque et vitreas splendidissimas superficies
demonstret in pictura. Ergo vehementer vituperandi sunt
pictores qui albo intemperanter et nigro indiligenter
utuntur. Quam ideo ipse vellem apud pictores album colorem
longe carius quam pretiosissimas gemmas coemi! Conduceret
quidem album et nigrum ex illis unionibus Cleopatrae
quos aceto colliquabat, constare quo eorum avarissimi
redderentur, nam et lepidiora opera et ad veritatem
proximiora essent. Neque facile dici potest quantam
esse oporteat distribuendi albi in pictura parsimoniam
atque modum. Hinc solitus erat Zeuxis pictores redarguere,
quod nescirent quid esset nimis. Quod si vitio indulgendum
est, minus redarguendi sunt qui nigro admodum profuse,
quam qui albo paulum intemperanter utantur. Natura enim
ipsa indies atrum et horrendum opus usu pingendi odisse
discimus, continuoque quo plus intelligimus, eo plus
ad gratiam et venustatem manum delinitam reddimus. Ita
natura omnes aperta et clara amamus. Ergo qua in parte
facilior peccato via patet, eo arctius obstruenda est.
48.
Haec de albi et nigri usu dicta hactenus. De colorum
vero generibus etiam ratio quaedam adhibenda est. Sequitur
ergo ut de colorum generibus nonnulla referamus, non
id quidem quemadmodum Vitruvius architectus quo loco
rubrica optima et probatissimi colores inveniantur,
sed quonam pacto selecti et valde pertriti colores in
pictura componendi sint. Ferunt Euphranorem priscum
pictorem de coloribus nonnihil mandasse litteris. Ea
scripta non extant hac tempestate. Nos autem qui hanc
picturae artem seu ab aliis olim descriptam ab inferis
repetitam in lucem restituimus, sive nunquam a quoquam
tractatam a superis deduximus, nostro ut usque fecimus
ingenio, pro instituto rem prosequamur. Velim genera
colorum et species, quoad id fieri possit, omnes in
pictura quadam cum gratia et amenitate spectari. Gratia
quidem tunc extabit cum exacta quadam diligentia colores
iuxta coloribus aderunt; quod si Dianam agentem chorum
pingas, huic nymphae virides, illi propinquae candidos,
proximae huic purpureos, alteri croceos amictus dari
convenit, ac deinceps istiusmodi colorum diversitate
caeterae induantur ut clari semper colores aliquibus
diversi generis obscuris coloribus coniungantur. Nam
ea quidem coniugatio colorum et venustatem a varietate
et pulchritudinem a comparatione illustriorem referet.
Atqui est quidem nonnulla inter colores amicitia ut
iuncti alter alteri gratiam et venustatem augeat. Rubeus
color si inter coelestem et viridem medius insideat,
mutuum quoddam utrisque suscitat decus. Niveus quidem
color non modo inter cinereum atque croceum positus,
sed paene omnibus coloribus hilaritatem praestat. Obscuri
autem colores inter claros non sine insigni dignitate
assident, parique ratione inter obscuros clari belle
collocantur. Ergo quam dixi varietatem colorum in historia
pictor disponet.
49.
At sunt qui auro inmodice utantur, quod aurum putent
quandam historiae afferre maiestatem. Eos ipse plane
non laudo. Quin et si eam velim Didonem Virgilii expingere,
cui pharetra ex auro, in aurumque crines nodabantur,
aurea cui fibula vestem subnectebat, aureisque frenis
vehebatur, dehinc omnia splendebant auro, eam tamen
aureorum radiorum copiam, quae undique oculos visentium
perstringat, potius coloribus imitari enitar quam auro.
Nam cum maior in coloribus sit artificis admiratio et
laus, tum etiam videre licet ut in plana tabula auro
posito pleraeque superficies, quas claras et fulgidas
repraesentare oportuerat, obscurae visentibus appareant,
aliae fortassis quae umbrosiores debuerant esse, luminosiores
porrigantur. Caetera quidem fabrorum ornamenta quae
picturae adiiciuntur, ut sunt circumsculptae columnae
et bases et fastigia, non sane vituperabo si ex ipso
argento atque auro solido vel admodum purissimo fuerint.
Nam et gemmarum quoque ornamentis perfecta et absoluta
historia dignissima est.
50.
Hactenus picturae partes tres brevissime transactae
a nobis sunt. Diximus de circumscriptione minorum et
maiorum superficierum. Diximus de compositione superficierum,
membrorum atque corporum. Diximus de coloribus quantum
ad pictoris usum pertinere arbitrabamur. Omnis igitur
pictura a nobis exposita est, quam quidem in tribus
his rebus consistere praediximus, circumscriptione,
compositione et luminum receptione. .
|